- STALAGMIUM
- STALAGMIUMpro Inauribus apud Veteres reperitur, et quidem iis. in quibus bacca, quae in hoc genere pendula erat, ςταλαγμοῦsive guttae haeberet figuram. Ita enim Caecilius, antiquus apud Festum Poeta,Ex aure eius Stalagmium domi habeo.Quae Inaurium notio et Plauto placuit, Menaechm. Actu 5. Sc. 3. v. 18.Haec palla et spinther faxo referantur simul.AN. Amabo mi, Menchaeme Inaures da mihiFaciundas pondo duûm nummûm Stalagmia,Ut te libenter videam, etc.Ubi tamen Spatalia legunt: quam lectionem defendit Thom. Bartholin. Schedio de Armil. §. 7. ex eo, quod Inaures praecesserunt: unde aliud ornamentum hôc nomine intelligi existimat. Iconem Stalagmii ex amethysto, ut et Inaurem aeream, gemmis tribus vitreis oblongis dependentibus ornatam, ex Musaeo Laelii Paschalini Rom. exhibet Laur. Pignorius Comm. de Servis. Vide quoque Casp. Bartholin. de Inauribus Veterum c. 2. Nempe istiusmodi uniones, velut sunt gutrae aquae cadentes et tractim pondus suum sustinentes: a qua figura alabastra quoque unguentorum haud longe abeunt (ut quae referunt formam balani productioris, vel φοινικοπαςτέλλου;) item grana rotunda thuris masculi, quod hinc ςταγονίαν Graeci, utrumque Natef dixerunt Arabes. Vide supra. Sed et ςταλαγμὸς, vox corvorum est, quum stillantis aquae sonum imitantur, uti docet Salmas. ad Solin. p. 1318.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.